Liber Deuteronomii*

Caput 33: Versus 10

Ponent thymiama.Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est.Ponent thymiama.Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quopeccante populoDomini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defaecata, coelesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in coelum subvolat. Hoc praecipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur:Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepitSap. 3..
(* Traductions européennes)